Logo
Print this page

O Fortuna - Carl Orff Carmina Burana

O Fortuna - Carl Orff Carmina Burana

O Fortuna
Velut luna
Statu variabilis
Semper crescis
Aut decrescis
Vita detestabilis
Nunc obdurat
Et tunc curat
Ludo mentis aciem
Egestatem
Potestatem
Dissolvit ut glaciem

 

Sors immanis
Et inanis
Rota tu volubilis
Status malus
Vana salus
Semper dissolubilis
Obumbrata
Et velata
Michi quoque niteris
Nunc per ludum
Dorsum nudum
Fero tui sceleris

 

Sors salutis
Et virtutis
Michi nunc contraria
Est affectus
Et defectus
Semper in angaria
Hac in hora
Sine mora
Corde pulsum tangite
Quod per sortem
Sternit fortem
Mecum omnes plangite

 

Fortune plango vulnera
Stillantibus ocellis
Quod sua michi munera
Subtrahit rebellis
Verum est, quod legitur
Fronte capillata
Sed plerumque sequitur
Occasio calvata
In Fortune solio
Sederam elatus
Prosperitatis vario
Flore coronatus
Quicquid enim florui
Felix et beatus
Nunc a summo corrui
Gloria privatus
Fortune rota volvitur
Descendo minoratus
Alter in altum tollitur
Nimis exaltatus
Rex sedet in vertice
Caveat ruinam!
Nam sub axe legimus
Hecubam reginam

Media

Last modified onSaturday, 23 January 2016 19:49
ALL RIGHTS RESERVED.
Diese Webseite dient reinen Informationszwecken.
Fotos von Privat bzw. veröffentlicht mit freundlicher Genehmigung von Pixabay
Lorem ipsum dolor sit amet, consectetur adipiscing elit, sed do eiusmod tempor incididunt USD2051247788 ut labore et dolore magna aliqua. Ut enim ad minim veniam, quis nostrud exercitation ullamco laboris nisi ut aliquip ex ea commodo consequat.